Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.4.5 Cic. Fam. 15.4.8 (English) >>Cic. Fam. 15.4.10

15.4.7 interea cognovi multorum litteris atque nuntiis Hagnas Parthorum copias et Arabum ad oppidum Antiocheam accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praesidi causa, occidione occisum. qua re cum viderem a Cappadocia Parthorum copias aversas non longe a finibus esse Ciliciae, quam potui maximis itineribus ad Amanum exercitum duxi. quo ut veni, hostem ab Antiochea recessisse, Bibulum Antiocheae esse cognovi. Deiotarum confestim iam ad me venientem cum magno et firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis copiis certiorem feci non videri esse causam cur abesset a regno meque ad eum, si quid novi forte accidisset, statim litteras nuntiosque missurum esse. 15.4.8 Cumque eo animo venissem ut utrique provinciae, si ita tempus ferret, subvenirem, tum id, quod iam ante statueram vehementer interesse utriusque provinciae, pacare Amanum et perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi. Cumque me discedere ab eo monte simulassem et alias partis Ciliciae petere abessemque ab Amano iter unius diei et castra apud Epiphaneam fecissem, a. d. iiii Id. Oct., cum advesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci, ut a. d. iii Id. Oct., cum lucisceret, in Amanum ascenderem distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Quintus frater legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque nec opinantis oppressimus, qui occisi captique sunt interclusi fuga,


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.4.5 Cic. Fam. 15.4.8 (English) >>Cic. Fam. 15.4.10

Powered by PhiloLogic